Suche einschränken:
Zur Kasse

Glandes Plumbeae Latine Inscriptae (Classic Reprint)

Zangemeister, Karl

Glandes Plumbeae Latine Inscriptae (Classic Reprint)

Excerpt from Glandes Plumbeae Latine InscriptaePrimo Corporis volumine cum priscae inscriptiones Latinae compre hendendae essent, Mommsenus eius prodromi instituto sane utilissimo coactus glandes quoque plumbeas edidit. Sicut autem in universo hoc prodromo usu venire praefatus est, ut non in omnibus titulis, maximis minimis, res perfici posset, quantum per se deberet atque etiam, scilicet si id volumen non primum sed postremum prodiret, posset, ita minime propter glandes in tot museis conquirendas totius 0peris editionem di¿'erri debere consentaneum erat. Itaque Mommsenus, satins esse ratus qua dam tenus prodire quam hanc partem omnino omittere, rem ita ad ministravit, ut glandes, quaecumque tune ab aliis editae fuerant, colli geret (ipse enim tres tantum glandes Monacenses descripserat), ad aucto res suos revocaret, ad artis leges exigeret. Et recte quidem Mommsenus, quatenus omnino potuit qui fere solis apograpbis alienis uteretur, et de legentium erroribus et de falsariorum fraudibus') indicavit, certe non indicavit nimis severe, nam utraque etiam latins patere nunc com probavisse mihi videor. Eadem fere materia usus est Bitscbelius, cui 'priscae Latinitatis Monumentis Epigrapbici3' volumini primo adiunctis imagines glandium exhibendae essent, nam plerasque repetiit ex editis libris, paucas ad exempla delineata, quae Brunnius et Marchius cum eo communicaverant. Sed hanc monumentorum speciem accuratiorem et pro priam sibi operam poseere, uterque baud ignoravit et Mommsenus diserte profes5us est vol. I p. 488 (of. P. 489, ubi de Asculanis loquitur). Multa etiam magis eiusmodi laboris necessitas apparuit, postquam inde ab anno 4874 immensus glandium scriptarum numerus provenit et fides carum tanto studio tantaque ira disceptari coepta est. Ltaque qui in scriptionibus Latinis colligendis ab academia Berolinensi delegati sunt decreverunt, ut glandium Latine inscriptarum editio in bac Ephemeride publicanda pararetur, eiusque curam mihi demandaverunt.About the PublisherForgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.comThis book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully, any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.

CHF 45.50

Lieferbar

ISBN 9781396804489
Sprache lat
Cover Fester Einband
Verlag Forgotten Books
Jahr 2018

Kundenbewertungen

Dieser Artikel hat noch keine Bewertungen.