Suche einschränken:
Zur Kasse

Poetarum Philosophorum Fragmenta (Classic Reprint)

Diels, Hermann

Poetarum Philosophorum Fragmenta (Classic Reprint)

Excerpt from Poetarum Philosophorum FragmentaPlagulis correctis indicibusque non sine taedio confectis dum respiro et laetiore animo quid praefandum sit meditor, ecce nuntius longe tris tissimus afi'ertur, georgium kaibelium nobis litterisque acerba morte ereptum esse, qui non solum studiorum societate inde a beatissimo oon tu'oernio - Bonnensi mihi erat coniunctissimus, sed in hoc quoque communi amicorum opere velut auspex et signifer, cuius aùctoritatem me aequi et decebat et iuvabat. Nam singularis graecae artis cognitio, quae in illo fuit, in nullo genere litterarum magis enituit quam in Comicis, unde splendidum ante biennium factum est huius Corporis initium. Iam adu lescentem prima tirocinia in Aristophane ponere memini eundemque audio supremam fuisse moribundi curam ac querelem. Inter bos vitae laboriosae et fructuosae terminos omnem graecitatem peragravit et undique messem uberrimam rettulit, at nusquam libentius et intentius versabatur quam in atticae comoediae reliquiis. Dorienses enim, quos edidit, propter illos cpinor tetigerat.' quodsi verum est (quod ego nunc libere profiteor, ubi non iam invidiosum videtur laudare amicum) cum primi illins voluminis perfectione vix unam alteramve aequalium editionem recte posse eom parari, quid prasstaturum eum fuisse credimus, si fatum concessisset, ut ipsam 'atticam comoediam nobis ex fragmentis instauraret, in qua totus habitabat et spirabat! Aut nemo mortalium aut, si quisquam, ille et natus erat et paratus ad Menandri et aequalium umbras ex inferis citandas et in vitae lucem revocandas. Adeo in intimam eorum consuetudinem inde fesso labore atque fortasse magis etiam sensus quadam cognatione se insinuaverat. Nam tota eius indoles ad atticum istum saporem facta erat. Ut scripture eius elegantia apicum prae ceteris nitebat, ut suavissima sermocinatio mirum quantum amicos tenebat, priusquam morbi ingra veseentie tormentis animi serenitas obscurari coepta est, ita tota eius ars versus graecos et exblicandi et pangendi (quae crebra fuit valenti relaxatio sicut emorienti ultima consolatio) Praxiteleo quodam perfusa erat nitore.About the PublisherForgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.comThis book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully, any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.

CHF 47.90

Lieferbar

ISBN 9780332678627
Sprache lat
Cover Fester Einband
Verlag Forgotten Books
Jahr 2017

Kundenbewertungen

Dieser Artikel hat noch keine Bewertungen.